monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 3
Nam si non id sunt quod fuerant, id est, humanum et id ipsum corpus indutae, iam non ipsae erunt quae fuerant. Porro, quae iam non erunt ipsae, quomodo redisse dicentur? Aut aliud factae non erunt ipsae , aut manentes ipsae non erunt aliunde . Multis etiam iocis et otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur . Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum , quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem, certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a Deo referat.